monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 27
Praeterea scriptum illud, in quo continentur pravitates malignantium adversus Ecclesiam, quas avitas consuetudines dicunt, publice condemnavit, omnes innodans anathematis vinculo, quicunque de caetero auctoritate illius scripti utentur, et nominatim de consilio Ecclesiae Romanae haec capitula in primis damnata sunt: Quod non liceat episcopo excommunicare aliquem, qui de rege teneat, sine licentia ipsius: Quod non liceat episcopo coercere aliquem parochianorum suorum pro periurio vel fide laesa: Quod ad saecularia iudicia trahantur clerici: Quod laici, sive rex sive alius, causas de ecclesiis vel decimis tractent: Quod non appelletur pro causa aliqua ad sedem apostolicam, nisi regis et officialium suorum venia impetrata: Quod non liceat archiepiscopo, vel episcopo, vel aliis personis venire ad vocationem domini papae absque licentia regis: alia quoque in hunc modum, quae divinis legibus, et constitutionibus sanctorum Patrum inveniuntur adversa.